Tuesday, February 14, 2006

Execribile (et Sapidum) Scandalum

Hodie, canis mala eram.... aut sic iste homo vult vos credere me esse malam. Sed videtur mihi memet hereditario naturae paruisse.

Haec est mea fabula. Mane meus magister ad gregem Latinam venit (ille non patitur me comitari--puto illum timere ne Latinitatem eius supergrediar). Faciens quid faciam, petasonem olefeci! Petaso in sporta scrutorum! O Bona Dea, tantum repertum! Sed me esse calidam necesse erat. Degi. Meus magister revenit. Sed, cum ex aede linquam, impetum facio, petens sportam scrutorum et iucundum petasonem. Victoria! Et pro meo trophaeo, is venter plenus.

Sed meus magister revenit, et cum illo, nemesis. Non laudavit meum triumphum, sed "Tam mala canis es!" inquit. At, si me roges, dicam non mala, sed plena et felix!

Monday, February 13, 2006

Tempestas Saeculi! (Hiems Anno MMVI)

Heri caelum deforis metuculosum, cum introrsus esset tam iucundum--sed metuculosum alteri, est maxime iucundum huic cani! Denique tempestas nivea venit. Vero sedecim unciae nivis! Amoena, iucunda nix! Nix super meum ventrem. Nix ad currendum! Nix ad adludiandum. Nix ad volendum! Nix ad olefactandum! Nix ad saliendum super meum magistrum.

Ille et ego ad campum niveum ambulabamus. "Rebus" factis, nos in nive adludiabamus. Tunc plus adludiabamus et tum amplius et ultra adludiamus. Post paene duas horas, domum nos contulimus ut conquiescamus et calefactemus. Nae dies optimus cani bloganti est. Fiat nix!

Sunday, December 25, 2005

Felices Dies Festos!

Salvete Lectores Derelicti,

Concavum blogandi mihi paenitet. Sed spero vos laetos dies festos celebrare!

Valete,

Canis Blogans

Saturday, July 23, 2005

Ubi in orbe canis blogans est?

Carissimi lectores,

ubi essem rogatis? Triste attractivas fabulas novas dictare non possum. Prae kalendas istum dissertationem classicum meo scribae perficiendum est. Vere nunc est tempus frangendi! Sed adiuvans meum scribam, citius novas fabulas narrare spero, sed nunc fessa canis est.

Sunday, June 26, 2005

Canina Explosio Spontanea?

Mehercle, hodie et heri maxime aestuatur! Paene centos gradus! Anhelans multum satis dormire non potui... paene. Si me videbis, scies me esse canem algenti caelo consuefactam. Re vera, super expeditionibus istum Cardinem Hyperboreum petentibus, mei maiores sclodias traxerunt.

Tantum calidum est ut dactylographare non velim. Mihi machinula ventigena invenienda est ne canina explosione spontanea patiar (potis?). Utique de tempestatibus frigidioribus somniare potero...

Saturday, June 25, 2005

Latina Apud Cinematographica I

Nonnunquam, cum mea domina cubitum iret, meus dominus et ego vigilantes televisionem spectant. Hodie taeniolam cinematographicam, "Tombstone" nomine ( i.e. "cippus"), visimus. Non mala est. Sed unum siparium me certe tenuit, in quo duo duellatores sclopetantes -- Doc Holliday et Ringo -- proelium argutiae pugnant -- in Latine!

Ecce istud diverbium:

DOC: In vino veritas.
RINGO: Age quod agis.
DOC: Credat Judaeus Apella, non ego.
RINGO (sclopetum plaudens): Eventus stultorum magister.
DOC (maxime subridens): In pace requiescat.

Istud diverbium bonum est! Allusio ad Carmen Quinque in Libero Uno Sermonum Horati ("Credat Judaeus...") apud cinematographica moderna inusitata est. Sophos!

Audi istud diverbium ibi.

De quo meus dominus paginam paedagogicam feci. Fruere!

Wednesday, June 22, 2005

Nihil Novum in Vita Canina

Postquam nonnullas hebdomadas tanta commotio erat, heri postremo quietem otiumque habebam. Mihi brevis ambultus et dormitio dulcis prolixaque ...