Thursday, May 26, 2005

Canis Furans?

Aliquantum a meis magistro magistraque de residui cibi statu dissentio. Dicent me iterum me temptationi dedisse, furando heri fasiculum cybii ex scruto et hodie corii gallopavonis a lecto. Cum fasiculum cybii sit cassa et corii aperire possim, pessissime dolebam. Ideo, quia finem mundi humani et canini violavi, ad me clamitaverunt , sed etiam ullo delicioso cybio fruari non potuit! Certa sum in hoc aliquod praeceptum esse. Num facies furis est?

Alioquin, dies tolutim cursitantis et breve somnum capientis. Donec cras.

Wednesday, May 25, 2005

Nihil novum sub sole

Hodie pauca nuntia nuntiare possum et consentiam cum auctore Terentio (novisti me esse caniculam philologam?) "nihil novum sub sole esse", sed non certa sum solem esse. Nonnullos dies magni et adsidui imbres erant et etiam nunc imber non detumescit. Meus magister appellat tempestatem "de Aquilone" et dicit hanc non tempestivam esse. Et propter tempestates quis dolet? Certe, ego doleo! Meae deambulationes sunt breves. Non pilis in area postica ludemus. Et ridiculam iaccam (imago infra) conterere debeo. Valde curiosa sum quis de hoc mihi interrogandus est.


Tuesday, May 24, 2005

Iter Improvisum

Putavit hunc diem futurum esse cotidianum. Cum mea magistra tolutim cursitavi et tum breve somnum cepi. Deinde meus magister magistraque signa itineris manifesta faciebant. Vae! Alium diem in quo sola canis fuero. Repente, meus magister quaesivit a me num sequi volo. Certe! Iter improvisum est cani tanta extasis.

In autoraeda circumsilio et abscessimus. Postmodo ad notum aedificium advenimus. Veterinariae! Locus est mihi posterior carus! Cum veterinaria ingressa sit, unam merendam accepi. "Woo-hoo" adiecto (imago infra), alteram merendam! "Woo-hoo" latratuque adiectis, tertiam merendam! In caelo eram. Cum exiimus, mei magistri videbantur laeti esse et ventrem plenum merendarum habebam. Omnino magnificum iter erat.

Monday, May 23, 2005

(Paene) Felix Natalis

Hodie, videns signa et libicula et chartam donis velandis, puto felicem natalem meo domino fuisse. Cura mei domini donis deflexa, obrepens bistoctum arripui. At statim adnotavit et iterum defrustrata sum. Pro cibo, frivolum natalem capellum accepi (infra). Commotione antemeridiei perfecta, ordo naturalis iterum institutus est et brevem somnum cepi.

Postmeridie deambulabamus. Tempus erat cotidianum, sed locus destinatus erat novus. Iniimus in pergula parva -- et plena piscium, qui me non tenuerant. Tum copona mihi dedit non unam sed duas merendas! Prima est ista nova urbanaque merenda, quae cassa saporis fuit. Sed secunda traditionalis erat merenda cori. Plena saporis! Donec cras.

Saturday, May 21, 2005

Mei multi inimici - Pars I

Hodie nubilosum ventuosumque erat. Tempestate imminente meus dominus dixit mature nobis deambulandum fuisse. Bene hoc mihi habuit!

Cum meo magistro iucunde deambulabam. Tum, quos vidi? Duo paulos atrosque canes, quorum comae crispatae sunt. Admirabar tamen versum ista horribilia monstricula meum dominum obliviose deambulare. Nescius periculi videbatur.

Fortunate prudens canis est et multo latrans meum dominum monui, qui sapientissime a periculo viam transivit.

Friday, May 20, 2005

Infelicissima luctatio

Cotidie, circum horam duodecimam esuriens fio. Si loquar veraciter, fatear me semper esurientem esse; sed illa hora cupida esus valde sum. Quoniam autem edere non possum donec mea domina domum regreditur, luctationi gratae cedo.

Heri luctans cum meo domino, nova actione usa sum, quae illum consternavit. Tandem, cum pollicem utilem et magnam magnitudinem habeat, manum differentiorem habeo -- potius pedem. Calamitose meus impetus oculum mei domini tetigit. Finis ludi fuit. Fortunate, mea domina modo regressa est. Illa meum dominum curabat, qui valebat et etiam, ut videtur, me amabat, quoniam mature cenam sumpsi.

Thursday, May 19, 2005

Res socolatae

Hodie meum carissimum cibum paene apstuli -- manifesto de socolata loquor... eheu, delectabilem socolatam!

Prima luce annotavi scrinium socolatae de mensa lectula cecidisse. Tanta occasio! Degi donec meus dominus et suus amicus taeniolam cinematographicam viserunt. Tum scrinium petivi. O deliciae! O socolata!

Sed antequam secundam glebam ederam, mea domina me scrinium manducantem audivit. Illa scrinium capessivit. Iterum defrustrata sum. Sed canis callida patiensque sum. Aliqua die... aliqua die ista socolata mihi ero. Nunc vale.

Wednesday, May 18, 2005

Tantum actuosum diem!

Tantum actuosum diem! Mane cum mea domina, tolutim cursitavi. Mille passus tantum spatium cani est. Fessa catula eram! Fortunate, meo domino carptim mulcente, antemeridiem omnem dormire potui. Tum caelum tonuit, sed latrans finem tonitrus feci.

Ante cenam, repente meus conlusor advenit. Qui quoque carus amicus domini mei est, sed illum certe vistare me puto. In sessorio culinaque officinaque tractavimus woobiculum attenuatum et luctati sumus. sene cane me, si ille me vincere vult, ista birota stataria plus exercere debet. Canis indomita sum!

Postmodo pro meo domino meus conlusor laborare debuit et vicissim somnus me vocavit. Otiosus esto.

Tuesday, May 17, 2005

Salvete lectores!

Appellate me Canem Blogantem. In his paginis electronicis, mea acta cotidiana prodam. Magna gaudia omnibus! Hodie, ad hortos, qui prope sinum sunt, adgressa sum. Cum pilis tenisiculis lusimus, ego dominusque meus. hercule, tantae deliciae! Amplius loqui volo, sed nunc admodum fessa est. Deorsum imaginem meam videte. Donec cras!