Sunday, June 26, 2005

Canina Explosio Spontanea?

Mehercle, hodie et heri maxime aestuatur! Paene centos gradus! Anhelans multum satis dormire non potui... paene. Si me videbis, scies me esse canem algenti caelo consuefactam. Re vera, super expeditionibus istum Cardinem Hyperboreum petentibus, mei maiores sclodias traxerunt.

Tantum calidum est ut dactylographare non velim. Mihi machinula ventigena invenienda est ne canina explosione spontanea patiar (potis?). Utique de tempestatibus frigidioribus somniare potero...

Saturday, June 25, 2005

Latina Apud Cinematographica I

Nonnunquam, cum mea domina cubitum iret, meus dominus et ego vigilantes televisionem spectant. Hodie taeniolam cinematographicam, "Tombstone" nomine ( i.e. "cippus"), visimus. Non mala est. Sed unum siparium me certe tenuit, in quo duo duellatores sclopetantes -- Doc Holliday et Ringo -- proelium argutiae pugnant -- in Latine!

Ecce istud diverbium:

DOC: In vino veritas.
RINGO: Age quod agis.
DOC: Credat Judaeus Apella, non ego.
RINGO (sclopetum plaudens): Eventus stultorum magister.
DOC (maxime subridens): In pace requiescat.

Istud diverbium bonum est! Allusio ad Carmen Quinque in Libero Uno Sermonum Horati ("Credat Judaeus...") apud cinematographica moderna inusitata est. Sophos!

Audi istud diverbium ibi.

De quo meus dominus paginam paedagogicam feci. Fruere!

Wednesday, June 22, 2005

Nihil Novum in Vita Canina

Postquam nonnullas hebdomadas tanta commotio erat, heri postremo quietem otiumque habebam. Mihi brevis ambultus et dormitio dulcis prolixaque ...

Monday, June 20, 2005

Pavo Infaustus -- Mirabile dictu!

Iterum me maxime paenitet vos meis nuntiis nonnullas dies carere. Fabula tristis mihi narranda est. Re vera, meus dominus meae dominae nubere non potuit. Causa miseriae est non pedes frigidi, sed pavo infelix quem socrus mei domini, birota vecta, arietavit! Caput super calces proruit, icens suum caput. Cerebro et suo iugulo et costis nocuit. Vae, vae foedus pavo, iste avis maleficus!

Triste sub posteram aestatem nuptiae differendae sunt. Sed feliciter, socrus galeam gessit et valebit. Nunc in valetudinario medicatur et spero eam suam valetudinem cito recipere. Sed novum inimicum habeo...

Sunday, June 12, 2005

Blogare Intermissum

Me maxime paenitet vos meis nuntiis nonnullas hebdomades carere. Hodie meum absconditum mihi confitendum est: quia canis sum, non digitos habeo. Plectrologio igitur non utor et scriba utere debeo ut hoc blog scribam. Modo meus scriba migrabat et nubebat et non otium habebat. Itaque, mihi nullus scriba et vobis, caris lectoribus, nulla nuntia. At cito, pro me meus scriba laborare poterit et tunc cessata tempora correxi. Polliceor.