Tuesday, February 14, 2006

Execribile (et Sapidum) Scandalum

Hodie, canis mala eram.... aut sic iste homo vult vos credere me esse malam. Sed videtur mihi memet hereditario naturae paruisse.

Haec est mea fabula. Mane meus magister ad gregem Latinam venit (ille non patitur me comitari--puto illum timere ne Latinitatem eius supergrediar). Faciens quid faciam, petasonem olefeci! Petaso in sporta scrutorum! O Bona Dea, tantum repertum! Sed me esse calidam necesse erat. Degi. Meus magister revenit. Sed, cum ex aede linquam, impetum facio, petens sportam scrutorum et iucundum petasonem. Victoria! Et pro meo trophaeo, is venter plenus.

Sed meus magister revenit, et cum illo, nemesis. Non laudavit meum triumphum, sed "Tam mala canis es!" inquit. At, si me roges, dicam non mala, sed plena et felix!

Monday, February 13, 2006

Tempestas Saeculi! (Hiems Anno MMVI)

Heri caelum deforis metuculosum, cum introrsus esset tam iucundum--sed metuculosum alteri, est maxime iucundum huic cani! Denique tempestas nivea venit. Vero sedecim unciae nivis! Amoena, iucunda nix! Nix super meum ventrem. Nix ad currendum! Nix ad adludiandum. Nix ad volendum! Nix ad olefactandum! Nix ad saliendum super meum magistrum.

Ille et ego ad campum niveum ambulabamus. "Rebus" factis, nos in nive adludiabamus. Tunc plus adludiabamus et tum amplius et ultra adludiamus. Post paene duas horas, domum nos contulimus ut conquiescamus et calefactemus. Nae dies optimus cani bloganti est. Fiat nix!